- EQUINA Juba
- EQUINA Jubain Vert. galeis frequens. Stat. Theb. l. 4. v. 129.---- capiti tremit aerea cassisTer nivea scandente iuba ----Quem morem esse antiquissimum, ex eo liquet. quod Homerus galeam Paridis vocat, κυνεην ἐύτυκτον ἵππουριν, galeam bene factam cauldâ equinâ ornatam, Il. γ. Ovid. iubas itidem vocat. Metam. l. 12. v. 89.Fulva iubis cassis ----Sil. Ital. cristam equinam, l. 8. Bell. Pumic. v. 427. ubi de Curione,Horridus, et squamis, et Equina Curio crista.Sophocles vero galeas huiusmodi ἱπποκόμους, Antig. etc. Imprimis Numidis, utpote militaribus, hic ornatus placuit quos proin equos caesariatos vocat Tertullian. de Passio c. 4. i. e. equinis iubis aut caudis cristatos, ad quem locum vide Salmasiii Notas uti de more equinam iubam nodis implicandi, infra in voce Equitatio.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.